Semiotioso ceterisque spd
Salve amice.
Vivavuve salutatio Etruscorum est, quod significat "salve feliciterque vivas".
Verum est, quod Iulia de lycaeis nostris dixit ("plurimum eruditionis discipulis praebere"... sed "praebuisse" veracius, amica, dixisses!), sed itidem verum est novissimis annis hanc eruditionem longe lateque esse deminutam. In lycaeo meo, quod nunc a tribus annis non frequento, - pudet me dicere - praeses latini graecique sermonis materies hic in unam reduxit

, hic disiunctas liquit sed grammaticam docendis expulit, litteras tantum doceri iubens

. Me frequentante haec non fiebant, sed iam ipse metricis rebus solus studere debui: nulli poetae latino nisi solus studui, schola non docente nec ducente, quamobrem citra ordinem et arbitrio puer studia mea de poetis produxi. Ne autem horreatis, scitote in Italia quandam unius cuiusque licaei libertatem lege Berlingueria valere, quam secundum unus quisque praeses materies eligere dum non potest, nihilominus modum et partes earum, quo quibusque tractandae sint decernere ei licet. Itaque Romanos amicos habeo, quos multo melius ac mea me schola docuit, alios minus. Sed schola italica ex lege Gentilia, toto in orbe clarissima, confirmare possum, eruditionis plurimum praebebat: parentes mei, qui numquam operam litteris dederunt, adhuc paullulum, sine ullo per quadraginta ferme annos exercitio, latine intellegunt, altera ex studiis magistralibus, alter ex (vera loquor)... studiis mediis inferioribus! En quomodo schola nostra immutata est.
Tres leges deterere ceperunt: prima, Popularium priorum, cuius nomen et memoria praeterit, annis 60, quae latinum ex mediis inferioribus delebat; secunda, Berlingueria, Popularium alterorum, quae arbitrium praesidum lycaealium instituit (et multa alia detrimenta, quae omitto); tertia, Morattia, Optimatum alterorum, quae scholam opificum restituit atque ab ea "cultorum" seiunxit (pessimum decretum luti spurcissimorum pessimorum liberistarum

), inspectionem Pharmacopoearum internationalium in exquisitionem scientificam (ut supra) et, rursus dicere pudet, grammaticam ex multis gradibu speciebusque scholarum delevit.
Aiuto!
Vivavuve omnes