Salvete amici, qui perfecti in litteris et de amore Latinitatis a mihi maxime observati, in hoc foro scribitis !
Sine mora quis sim vobis patefaciam. In interrete mihi nomen est Tiberius, sicut ipse Romanorum princeps quem omnino diligo cuiusque me capit natura. In terris autem Petrum Paulum me appellavere parentes, sicut ille Pasolini, quem virum maximae mentis mater mea valde diligebat.
Romae natus et altus; quo hoc tempore negotia mea aguntur. E Bruttio vero parentes mei sunt, cum Romam pervenissent a maritimo loco amoenissimo, aprico, Adamante (Diamante) appellato.
Flammas in corde habeo tres usque ab adulescentia: quae sunt Italicae litterae, ars musica, lingua Latina. His novae novis annis adiunctae sunt, inter quas quidem satorum florumque cultura atque ars culinaria, cuius peritissimus sum !
Salutem singulariter dicere volo (bona venia ceterorum sodalium) Discipulo Semiotioso, in primis cum grata sit res adulescentes discernere quosdam promptos ad tempus suum in lingua Latina colenda et studenda conlocandum; in secundis cum clavichordo eum canere legissem, instrumentum cui ego quoque studebam decem annos !
Spem pono in benevolo hospitio vestro. Ignoscatis vitiis sermonis mei.
Valete omnes.
Romae, Die Lunae, Prid. Id. Feb.
