(Salvete! Infra legere potestis Herimanni nostri epistolam, quae epistola mihi qui illam iam diligenter perlegi, lectu dignissima videtur!
Herimannus Mercurio Hungarico sal.
Tibi ergo mitto iudicium meum de primo certamine Horatii et Catulli; cras, si eam conficere potuero, mittam sententiam de secundo certamine, necessario breviorem; die Martis proficiscar, paulo ante Idus Augustas redibo et vobiscum iterum ero. Vale quam optime, amice.
Novocomi, pridie Kalendas Augustas MMV.
"DE HORATII ET CATULLI CARMINUM LIBRIS COMPARANDIS
Herimannus Mercurio Hungarico ceterisque sodalibis s. p. d.
Arduum sine dubio ullo est hoc primum certamen poëtarum, adeo ut mihi aurum auro vel adamenta adamanti comparandum esse videatur.
Catulli liber, ut Ericus (si bene memini) commemoravit, in tres partes divisum est:
1. a primo ad sexagesimum varia metra, varii modi, varii motus animi inveniuntur: de procelloso amore Lesbiae agitur, de fugacibus scortis (Amabo, mea dulcis Ipsithilla ...., XXXII), de inimicis nulla cum comitate contumeliis laceratis (Cinaede Thalle..., XXV, Annales Volusi, cacata charta ..., XXXVI), de amicis levi animo dilectis (Cenabis bene, mi Fabulle, apud me ..., XIII) aut laboriose invocatis (Male est, Cornifici, tuo Catullo .... , XXXVIII), de pace domestica tam raro victa (Paene insularum, Sirmio....., XXXI);
2. in secunda autem parte (LX – LXVIII) Catullus, ut Vergilius ait, “paulo maiora” canere cupit, poëmatia Alexandrino modo conficiens: hic, mihi videtur “cadit asellus”, ut Italis dicere mos est, nam sollemnitas epica minime nostro decet, animi motibus subdito: tantum me delectant nonnulla hexametra brevioris hymenaei (LXII), bucolicas imagines ostendentes (ut flos in saeptis ... v. 39, ut vidua in nudo vitis ... v. 49) atque fere totus longior hymenaeus (LXI), qui vitam domesticam et dulcedinem amoris perennis maeste canit; hoc tamen arguere ausim ut Catullum absolvam, tanta peritia in versibus componendis ipsum non solum in his paucis poëmatis usum esse, sed etiam in aliis sine remedio perditis;
3. postrema pars libri (LXIX – CXVI), distichis tota scripta, magis varia quam prima est:
amor resonat: Dicebas quondam solum te nosse Catullum...., LXXII
odium:Chommoda dicebat si quando commoda vellet dicere ..., LXXXIV
contumelia: Mentula conatur Pipleum scandere montem..., CV
libido: Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, XCIX
maestitia: Multas per gentes et multa per aequora vectus ... CI.
Haec denique carmina elegiaca mihi ut index humanitatis viri animo tam fragili, motibus modum tantopere excedentibus praedito, videtur, ut lectori hodierno nullo conatu (nisi linguae) proxima ac vivida verba et affectus communicare possit.
Horatii carmina mirabili doctrina et forma refulgent. Sapienter incipiunt tres libri ex quattuor nobilibus et amplis carminibus: I,1 (Maecenas atavis edite regibus ...) simplicem vitam suam ceteris opponit, plurimis exemplis rite citatis; II, 1 (“Motum ex Metello consule...”) turbulento tempori bellorum civilium eorumque Musae se “modos leviore plectro”malle confirmat; III, 1 (“Odi profanum vulgus et arceo...”) anxiam vitam regum timendorum contemnit, sibi pacem ruris optans: “Cur valle permutem Sabina divitias operosiores?”. Ostendit ergo poëta, incipiente opere, philosophiam suam. Deinde varia hic etiam invenias, sed metris et elegantia saepissime singularia. Verbi gratia
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favon...i I, 4
ubi nobilitas hexametri cotidiano modo iamborum perfecte commiscetur, commixtionem significans temporum anni ab omnibus experitis et gravium graduum mortis instantis.
Quis obliviscatur de candida mole Soractis montis tepido foco domestico opposita?
Vides ut alta stet niue candidum ... I, 9
Etiam carmen Leuconoae dicatum, saepe in colloquiis nostris et certamine citatum, mirabiliter coniungit fatum inexorabile et fugax momentum huiusce diei.
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi... I, 11
Contemptus divitiarum etiam in carmine Danaes inclusae redit:
Inclusam Danaen turris aenea ...III, 16
Hoc primum de Horatii carminibus dicam, saepe philosophiam suam a Graecis magistris habitam pulchritudine versuum induit et idoneam auscultatoribus suis reddit: docet Flaccus doctrinam, qua sibi persuasum est.
Sed quousque? Num contemptus divitiarum, amor vitae ruri peractae, doctrina sapientis eum cogunt, ut patronis et urbe derelictis versibus ut flagellis inimicos adgrediatur, denique commodis desertis re vera alioquin vitam totam sibi ipse consulens agat?
Ita non est, violentia tantum erga remotos hostes conclamatur:
Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus... I, 37
in Cleopatram victam.
Nonne meministis quot quanta cum vi inimicos suos contumeliis operuisset Catullus, inter quos Caesar et Cicero (!) inveniuntur? Nonne hoc signum est viri liberi (liberioris), cum Horatius opinionem suam prudenter et circumspecte rettulerit, exceptis infimis adversariis.
Post has cogitationes, quamquam peritia et gratia carminum Horatii saepe praestet, non denegans meum antiquum amorem, equitatem iudicii adulterantem, gratior mihi longe Catullus quam Horatius est.
Valete!"
