by Marcus Favonius Ursinus on Merc 05 Mart, 2008 23.04
Marcus Ioanni sal.
Plurimum salvere te iubeo. Qua in urbe vivis? Quae res tibi magni sunt momenti? Oro te paullum ipse de te narres.
Equidem primum anno praeterito iter feci in Poloniam. Liceat mihi, ut Latine legere consuescas, ad te scribere, quid in patria tua viderim:
Aeroplano paullum inclinato urbs Cracovia tam clara solis luce collustrata oculis nostris subiecta est, ut maximam caperemus voluptatem ex primo aspectu Collis Regii, multarum aedium sacrarum, Fori Maximi, viarumque rectis angulis inter se contingentium.
Cracoviae. Deversorium elegimus „Pod Wawelem“, quod opportuno sane loco sub radicibus Collis Regii, qui Wawel appellatur, ad ripas Vistulae positum est fluvii, qui hoc ipso loco ad meridiem se convertit.
Perlustremus urbem!
Initium facimus a Via Canonica, quae multis aedificiis magnificis saec. XV et XVI exstructis excellit, iisque minime ad nostrae aetatis consuetudinem accomodatis. Ianuae nonnullae etiam inscriptionibus Latinis ornatae sunt. Ecce exemplum: NIL EST IN HOMINE BONA MENTE MELIVS. In hac via etiam Carolus Wojtiła, cum archiepiscopus Cracoviensis esset, sedem ac domicilium habuit, quod etiamnunc ingenti eius imagine photographica decoratum est; Poloni enim Ioannem Paulum II PP. summa prosequuntur veneratione. Quid mirum, si „Santo subito“ in publico legitur?
Foro S. Mariae Magdalenae relicto intramus aedem sacram barocam SS. Petri et Pauli. Qua in exstruenda Poloni templum Iesu Romae situm imitati sunt. In parte eius interiore singulis diebus Iovis experimentum ad disciplinam physicam pertinens fieri solet: perpendiculum XXV kg pondo e tholo dependens filo XXXVII m longo ita iactatur, ut terram sub eo rotari percipiatur: res a Ioanne Bernardo Leone Foucault ingeniose excogitata. Quo miraculo commoti viam Grodzkam in septentriones spectantem ingredimur. Quae plena est tabernarum, cafeorum, cauponarum, argentariarum.
Tandem aditus patet in Forum Princeps, Polonice Rynek Głowny, quod CC m et longum et latum medio aevo omnium Europaeorum maximum fuisse dicitur. Media in area imprimis conspicitur turris curiae, quae Polonice Wieża Ratuszowa (Pol. ratusz = Theod. Rathaus!) appellatur, et ingens porticus oblonga, in qua temporibus praeteritis textilia, nostris vero merces omnis generis veneunt. Maximi autem momenti est aedis sacra gotica S. Mariae in caelum Assumptae, duabus ornata turribus, quarum altior corona aurea turriculisque amplissime decorata est. Singulis horis e summa turri tubae signum Marianum editur, clarissimus ille Hejnał Mariacki. Qui sonus necopinato eo consilio audiri desinit, ut tubicinem saec. XIII sagitta militis Tatari ictum esse recordemur. Solario in parietem exteriorem inserto haec inscripta sunt verba: DIES NOSTRI QVASI VMBRA SVPER TERRAM ET NVLLA EST MORA. Obstupescimus aspectu triptychi, quod saec. XV Vitus Stoss, ut civibus Cracoviensibus vita S. Mariae quam gloriosissime repraesentaretur, e ligno exsculpsit. Circumdatur forum permultis aedificiis veteribus elegantissime restitutis. Arcentur autocineta, solis pilentis et curribus electricis aditus patet; incredibilis adest multitudo incolarum viatorumque. Iucundissima reperiuntur refugia, cauponae tabernaeque cafeariae.
Cafea placentaque recreati iter pergimus. Ante nos via Floriana, qua pervenitur ad portam Florianam reliquiasque moenium ceterorumque munimentorum, quae saec. XIX diruta in zonam viridem conversa sunt. Adimus museum Czartoryskium, in quo consideramus „Dominam mustelam ermineam manibus tenentem“, celeberrimam tabulam a Leonardo da Vinci pictam. Etiam Collegio quod vocatur Maiore allicimur: vetustissima est nobilissimae Universitatis Iagellonicae pars saec. XV aedificata, cuius aulam interiorem ingressi Florentiam in Bargellum translati videmur esse. Primo vespere devertimur ad cauponam sane iucundam, cui nomen inditum Mi