Iulia omnibus, praecipue Marco s.p.d.
Ego quoque saepius de ea re cogitavi. Puto esse tres partes utentium: Prima pars - tu, ego, Mercurius, Spartacus, Herimannus, Pippinus etc. - saepius regulariterque mittunt nuntios. Secunda aliquo tempore unas misit epistulas, sed ex eo tacent. Pars tertia multoque maxima, qui nullum aut unum solum duosve miserunt nuntius, non audere mihi videntur verentes dedecus ob menda vel si quid ignorant.
Memini, quomodo coeperim ego hic scribere: Quamvis crediderim omnes omnia me melius scire, inveni forum, in quo putavi me posse aliquid dicere, et prima responsa didici id iam dictum fuisse!

Prima epistula mea dedecus concepi!

Tamen non desini scribere, et multa nova cognovi. Adhuc credo esse, qui paene omnia me melius noverunt, sed vidi esse etiam, qui putant me multa melius novisse, quod autem non puto ego.
Puto, mi Marce, nullam aliam facultatem nobis esse quam monere, hortari, incitare. Ob eam causam scripsi epistulam CMIV in foro "Latina pro tironibus", ut videant sodales pavidi non esse, quod ita vererentur peccare se vel res ignorare, ut non scriberent. Vident autem complures iam scripsisse aliquid, etiamsi mendose, tamen numquam nobis ingratum, et non video, quin et illi conentur...?
Nulla autem est propositio mihi, quomodo incitamus eos, qui iam singulas scripserunt epistulas, ut Saram, Stephanum, Emmanuelem sive Srellum, ut revertantur in colloquia nostra.
Cur non scribitis ipsi, sodales???
Valete.
Gottingae, pr. Id. Iul.