Page 30 of 44

Missus:
Iov 18 Ian, 2007 21.32
by cogitoergosum
[quote="pasta et cicero"]Nicocles omnibus sodalibus s.p.d.
Ego sum Nicocles, quindecim annos natus. Apud Lyceum Optimum “Peritoâ€
Novus es in foro? Huc accede!

Missus:
Iov 18 Ian, 2007 23.15
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Paulum Sartorem amice salutat.
Dicis in primo nuntio tuo (7145) in universitate tua studia Latina non praesto esse, atque eam ob causam nos cunctos auxilium rogas, quo melius Latine scribere discas. Equidem confirmo id, quod Mercurius Hungaricus in nuntio suo (7176) commemoravit, me quoque, si vis, pro mea parte paratum esse ad te adiuvandum. Sicut e nuntio Mercurii apparuit, tibi privatim me etiam Hispanice adire licet. Defectus quidem sunt in sermone Hispanico a me adhibito (nam rude donatus demum Hispanice discere adortus sum), sed non tanti, opinor, ut difficile sit tecum de problematis ad institutionem Latinam pertinentibus Hispanice colloqui. Vale!

Missus:
Ven 19 Ian, 2007 20.54
by pasta et cicero
Ave
hoc nomen ego elegi quod pasta et philosophia vescor....
VALETE,Pasta et Cicero!!!

Missus:
Ven 19 Ian, 2007 21.04
by cogitoergosum
pasta et cicero wrote:Ave
hoc nomen ego elegi quod pasta et philosophia vescor....
VALETE,Pasta et Cicero!!!
Optime hoc fecisti! Lingua Latina maximum auxilium tibi parabit ad philosophiam discendam!
Vale

Missus:
Ven 19 Ian, 2007 23.37
by pasta et cicero
A QUO VERBO DUCITUR "PARABIT"????

Missus:
Ven 19 Ian, 2007 23.40
by cogitoergosum
pasta et cicero wrote:A QUO VERBO DUCITUR "PARABIT"????
"parabit" originem trahit a verbo
paro - as - avi - atum - are.
Est tempus futurum indicativum
Significat: "dabit" .

Missus:
Mart 23 Ian, 2007 0.12
by tullius cicero
Tullius Cicero omnibus sodalibus s.p.d.:
Ave,
mihi nomen est Carmelus . Natus sum die sexto ante Kalendas Iunias. Ego adulescens quindecim annorum sum et frequento secundum annum Lycaei Classici "E. Perito", quod Eburi, apud Salernum, est. Ludus quem ante omnes diligo est natatio. Vivo Eburi, in Italia meridionali, apud clarissimam Scholae Medicae urbem, cum patre meo Michele, mea matre, Giandomenica et duobus sororibus: Mariangela ac Chiara. Meus pater architectus est, mea mater autem domiseda. Meae sorores litterarium ludum frequentant.
Valete omnes

Missus:
Mart 23 Ian, 2007 2.06
by Rhumak
Tullio necnon ceteris noviciis salutem plurimam dico
Bene venias Tulli!

Pater tuos pulcherrimo munere fungitur: ipse enim architecturae studeo

. Et tu? quid tibi cum architectura? Placetne?
Vsque et tibi et ceteris noviciis belle fore hic scribentibus spero. Optimum enim est forum, ut in quo non necessario stylo et elegantia excellere debeas (quod ceterum nempe tibi nil difficile erit, quandoquidem Ciceronis nomen tibi imposuisti!

) vel de summis rebus loqui: nam latinus non philosophiae scientiaeque solummodo sermo, sed etiam - ut iustum est - sermo quidam, quo vitam cotidianam facillime efferis, modo velis queasque (et quire facile, velle facillimum!

).
Vale(te)


Missus:
Merc 24 Ian, 2007 13.44
by Ss. Gennarus Eugenius
Ave Sodales
Mihi nomen est Gennarus, adulescens sedecim annorum sum.
Natus sum Battipagliae, apud Salernum, apud Neapolim, in die octavo ante Calendas Ianuarius.
Mea schola, cuius secundum annum frequento, id est V gymnasium, Lycaeum Classicum est.
Cogitoergosum quoque magister meus est. Mihi sunt sex magistri una Italianae lingua,geographia,historia,una matemathica.meus sodalis quem omnium diligo est Nicocles.
Vale
Ss. Gennarus Eugenius
P.s: Tullius Cicero meum sodalis scholae est, ave carmele

Missus:
Merc 24 Ian, 2007 13.47
by obscura pars mei

Missus:
Merc 24 Ian, 2007 14.01
by obscura pars mei
ave sodales,
mihi nomen est Minus. Natus sum mille novegentosnonaginta duo ante diem septimum Kalendas Iunias in Salerno (CA).
In meo tempore libero, ego lego multos libros.

Missus:
Merc 24 Ian, 2007 14.04
by obscura pars mei
ave sodales,
plurimas gratias ago sodali obscura pars mei, quia egit ut ego sua e-mail
mihi nomen est Minus. Natus sum mille novegentosnonaginta duo ante diem septimum Kalendas Iunias in Salerno (CA).
In meo tempore libero, ego lego multos libros.

Missus:
Sat 03 Feb, 2007 9.46
by Discipulus semiotiosus
Discipulus omnibus sodalibus s.p.d.
Non paulum temporis est a quo latine hoc in foro vobiscum locutus sum, sed - saepe iam ante hoc vobis dixi - omnis diei mei tempus exercitationes domi faciendae, ipsae letiones scholae, denique officium clavichordii magna aut tota ex parte consumare solent. Est quod nunc vobis scribendus sum non domi sed in schola mea.
Salutem ex corde tibi dico, SS.Gennarie Usenie, ac utinam in hoc foro tu diu maneas!
Ceterum miror Cogito ergo sum discipulos suos quantos efficisse ut ii latinitatem colendam amant!
Nunc habeo lectionem linguae italicae, revertere ad classem ebeo
Valete omnes!


Missus:
Sat 03 Feb, 2007 9.49
by Discipulus semiotiosus
tullius cicero wrote:Tullius Cicero omnibus sodalibus s.p.d.:
Ave,
mihi nomen est Carmelus . Natus sum die sexto ante Kalendas Iunias. Ego adulescens quindecim annorum sum et frequento secundum annum Lycaei Classici "E. Perito", quod Eburi, apud Salernum, est. Ludus quem ante omnes diligo est natatio. Vivo Eburi, in Italia meridionali, apud clarissimam Scholae Medicae urbem, cum patre meo Michele, mea matre, Giandomenica et duobus sororibus: Mariangela ac Chiara. Meus pater architectus est, mea mater autem domiseda. Meae sorores litterarium ludum frequentant.
Valete omnes
Tibi quoque, Tullie Cicero, salutem plurimosque augurios ut tu hoc remaneas dico!


Missus:
Lun 05 Feb, 2007 10.31
by cogitoergosum
Discipulus semiotiosus wrote:tullius cicero wrote:Tullius Cicero omnibus sodalibus s.p.d.:
Ave,
mihi nomen est Carmelus . Natus sum die sexto ante Kalendas Iunias. Ego adulescens quindecim annorum sum et frequento secundum annum Lycaei Classici "E. Perito", quod Eburi, apud Salernum, est. Ludus quem ante omnes diligo est natatio. Vivo Eburi, in Italia meridionali, apud clarissimam Scholae Medicae urbem, cum patre meo Michele, mea matre, Giandomenica et duobus sororibus: Mariangela ac Chiara. Meus pater architectus est, mea mater autem domiseda. Meae sorores litterarium ludum frequentant.
Valete omnes
Tibi quoque, Tullie Cicero, salutem plurimosque augurios ut tu hoc remaneas dico!

cogitoergosum omnibus suis gratissimis sodalibus s.p.d.
Tullius Cicero et alii sui condiscipuli brevi iterum in hoc foro scribent. Immo veniam petunt quia vestris nuntiis nondum responderunt, sed interrogationibus ultimis huius quadrimestris se totos tradiderunt, ergo eos tempus scribendi defecit.
Valete omnes
cogitoergosum