Page 29 of 44

EmitteMissus: Lun 15 Ian, 2007 17.44
by obscura pars mei
ave sodales,
mihi nomen vitus est. ego frequento lycaeum classicum in Eboli. ceteros mei inscritti sunt in hoc forum, illorum cogitoergosum mihi rector est.

EmitteMissus: Lun 15 Ian, 2007 17.48
by Immanuelites
Mucius Scaeuola wrote:Saluete Immanuelites et Paule noui sodales! Bene ueniatis in hoc foro!
Tibi uehementer gratulor Immanuelites ob tuam operam in cantationibus latine (et etiam graece!) uertendis datam, quas legi in foro carminum in latinum conuersorum. Tuam cupiditatem latine scribendi enim uideo in magna copia carminum scriptorum: macte uirtute! Ceterum Cogitoergosum haud uideris omnino discipulos habere neglegentes latinitatem: quibusdam ut uidetur prospere euenit!
Discipule, ego quoque uersor in postremo anno lycaei classici, quem Parmae frequento: sed saepe sum Massae, cum illic habeam meos necessarios, et si occasio eueniet (probabiliter aestate, quando prope mare ferias meas plerumque contero), conuenire aliquando poterimus si uolueris: adeo sunt urbes propinquae!

Valete!


Immanuelites Mucio Scaeuola et Cogitoergosum s.p.d

Ave sodales!
Gratias vobis ob hanc acceptionem!!
Salve quoque Vito, Obscura Pars Mei, novem numerus! :D :D :D

EmitteMissus: Lun 15 Ian, 2007 17.50
by cogitoergosum
obscura pars mei wrote:ave sodales,
mihi nomen vitus est. ego frequento lycaeum classicum in Eboli. ceteros mei inscritti sunt in hoc forum, illorum cogitoergosum mihi rector est.


Ave Vite, qui es nonus inter discipulos !!

Laetus sum quia etiam tu scribere in hoc foro statuisti.

Vale
cogitoergosum

EmitteMissus: Lun 15 Ian, 2007 23.20
by cogitoergosum
Ave,
Vide nuntium privatum quem nuper ego tibi misi.
Vale
cogitoergosum

cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:Ave Sodales!
Mihi nomen Manuel est. Natus sum Eburi, in Italia, in die postridie Idus Iulias anno millesimo nongentesimo primo.
Mea Schola Lycaeum Classicum est, et secundum annum huius scholae frequento.
Mihi studia litterarum placent. Legere, sonare, amo.

P.s: Cogitoergosum meus magister est!! :) :) :)

Valete

Immanuelites, Philosophus scholae Efiricae


Ave sodalis,

Magno gaudio afficior propter tuam registrationem in hoc foro. Ut vidisti, hoc forum de multis rebus "loquitur" et ibi multi sodales, etiam adulescentes, scribunt. Prodigium novae "technologiae" efficit ut scribere possimus Latina lingua et, hoc modo, communicare quid nos sentiamus de variis quaestionibus etiam cum ceteris qui aliis linguis utuntur. Itaque lingua Latina profecto universalis et omnium terrarum atque omnium hominum communis fit.

Vale
cogitoergosum

EmitteMissus: Mart 16 Ian, 2007 14.45
by Paulus Sartor
Ave.
Nonne estis, Cogitoergosum et Inmanuelites, magister ac discipulus in schola aut universitate? Ut est regio vestra? Quid cotidie manducatis? Quid facitis in otii tempore?
Quaero latinitatis magistros per interretem, enim scribendo, quamquam spatium non habeo, disco.
Eia, adiuvate nunc me, quaeso: adveniente anno, deis volentibus, linguam latinam doceo parvum coetum amicorum, et non scio quomodo iis ostendere magnificentiam huius linguae.

Vale, valete!!!

EmitteMissus: Mart 16 Ian, 2007 15.18
by cogitoergosum
Paulus Sartor wrote:Ave.
Nonne estis, Cogitoergosum et Inmanuelites, magister ac discipulus in schola aut universitate? Ut est regio vestra? Quid cotidie manducatis? Quid facitis in otii tempore?
Quaero latinitatis magistros per interretem, enim scribendo, quamquam spatium non habeo, disco.
Eia, adiuvate nunc me, quaeso: adveniente anno, deis volentibus, linguam latinam doceo parvum coetum amicorum, et non scio quomodo iis ostendere magnificentiam huius linguae.

Vale, valete!!!


Ave,

Ita est: ego, cogitoergosum, duodetriginta annos natus, magister sum et Immanuelites, agens decimum sextum annum aetatis, unus ex meis discipulis est. In schola doceo: id est in Lycae classico, Eburi, apud Salernum. In Campania, quae in Italia meridionali est, nati sumus et vvivimus. Nostra urbs apud Salernum atque apud Neapolim est. Mihi gratissimum est, in otio, legere, audire musicam, navigare in "rete", loqui cum amicis atque sodalibus, aut "televisionem" videre.
Si discere vis linguam Latinam, quaere ex nobis omnia quae tibi utilia videbuntur. Laeti erimus si te adiuvare potuerimus.

Vale
cogitoergosum

EmitteMissus: Mart 16 Ian, 2007 16.58
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Paulo Sartori sal.
Equidem valde gaudeo, quod te linguae litterarumque Latinarum studiosum esse scribis.
Quod vero ad eas docendas attinet, te si vis adiuvare possum; permultos enim annos ipse adulescentes litteris Latinis instruxi.
Scribis „parvum coetum amicorum“: prorsus nescio, illi amici utrum in lingua Latina adhuc tirones sint an quosdam iam fecerint progressus.
Ceterum oro te benigne ad me scribas, qua in regione Hispaniae vivas. Notae mihi quidem sunt urbs Malaca et ea Baeticae pars, quae mare Ibericum prospicit.
Optime vale.
XVII K. Feb. Ex Rhenania inferiore.

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 0.21
by Discipulus semiotiosus
Mucius Scaeuola wrote:Saluete Immanuelites et Paule noui sodales! Bene ueniatis in hoc foro!
Tibi uehementer gratulor Immanuelites ob tuam operam in cantationibus latine (et etiam graece!) uertendis datam, quas legi in foro carminum in latinum conuersorum. Tuam cupiditatem latine scribendi enim uideo in magna copia carminum scriptorum: macte uirtute! Ceterum Cogitoergosum haud uideris omnino discipulos habere neglegentes latinitatem: quibusdam ut uidetur prospere euenit!
Discipule, ego quoque uersor in postremo anno lycaei classici, quem Parmae frequento: sed saepe sum Massae, cum illic habeam meos necessarios, et si occasio eueniet (probabiliter aestate, quando prope mare ferias meas plerumque contero), conuenire aliquando poterimus si uolueris: adeo sunt urbes propinquae!
Valete!


Omnibus sodalibus - quorum numerum hodie valde amplius quam paulis ante diebus invenio, et bene, pro Iuppiter! :D :D !! - salutem plurimam dico.
Imprimis, quod numquam a vobis quaerere desistam, ignoscatis meae paulo serae responsione. Si de novissimis hibus sodalibus antea scivissem, statim certo huc in forum venissem. :P
Mihi autem placet, care Mucie, te hoc proponere, olim quod inter nos videre possumus, fortasse cum tu ferias tuas mare conteres. :)
Et etiam... ave, Immanuelites, et ave tu, Obscura pars mei!! Pulchrissimum- certe laudandum quoque- censeo esse adventus vostros hoc in forum, maxime vostra iuventute: duo ob annos iuniores me!! (errone?) :P
Spero vos hic longo tempore mansuros.
Sed eo ad alia. Audivistisne examen scriptum lyceorum classicorum scholae italicae nobis LATINAM laturum esse? Puto nunc plurimi discipuli relinquent graecam illam, et totos ad Ciceronem similesque se versabuntur.. De hoc opinionem accipere a Cogito velim: censesne facilius esse latinam linguam scriptam invenire, an graecam ?
Nobis nunc magna quoque (valde magna.. heu! :shock: ) operam erit "Iphygeniam in Aulide" italicis litteris reddere quam scripsit Euripides, ad oralem examen exsponendam.. :!:

Ave atque vale. Bene quiescatis noctem! :D :D

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 0.30
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Paulo Sartori s. d.

Si "latinitatis magistros" Hispanice scientes quaeris, visita quaeso paginam "auxilio eges - do you need help (to learn latin)?" (supra, in parte paginae dextra). Certe tu scis iam Latine, sed si quid complexius quaerere velis, etiam tua lingua vernacula lingua uti possis, si ab his interrogas illud:

"HISPANICE
Rhumak, Ericus Palmén, D. Vettius Saturninus"

scilicet te adiuvare possunt. Vale! Budapestini, a. d. XV. Kal. Febr.

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 1.17
by cogitoergosum
Discipulus semiotiosus wrote:
Mucius Scaeuola wrote:Saluete Immanuelites et Paule noui sodales! Bene ueniatis in hoc foro!
Tibi uehementer gratulor Immanuelites ob tuam operam in cantationibus latine (et etiam graece!) uertendis datam, quas legi in foro carminum in latinum conuersorum. Tuam cupiditatem latine scribendi enim uideo in magna copia carminum scriptorum: macte uirtute! Ceterum Cogitoergosum haud uideris omnino discipulos habere neglegentes latinitatem: quibusdam ut uidetur prospere euenit!
Discipule, ego quoque uersor in postremo anno lycaei classici, quem Parmae frequento: sed saepe sum Massae, cum illic habeam meos necessarios, et si occasio eueniet (probabiliter aestate, quando prope mare ferias meas plerumque contero), conuenire aliquando poterimus si uolueris: adeo sunt urbes propinquae!
Valete!


Omnibus sodalibus - quorum numerum hodie valde amplius quam paulis ante diebus invenio, et bene, pro Iuppiter! :D :D !! - salutem plurimam dico.
Imprimis, quod numquam a vobis quaerere desistam, ignoscatis meae paulo serae responsione. Si de novissimis hibus sodalibus antea scivissem, statim certo huc in forum venissem. :P
Mihi autem placet, care Mucie, te hoc proponere, olim quod inter nos videre possumus, fortasse cum tu ferias tuas mare conteres. :)
Et etiam... ave, Immanuelites, et ave tu, Obscura pars mei!! Pulchrissimum- certe laudandum quoque- censeo esse adventus vostros hoc in forum, maxime vostra iuventute: duo ob annos iuniores me!! (errone?) :P
Spero vos hic longo tempore mansuros.
Sed eo ad alia. Audivistisne examen scriptum lyceorum classicorum scholae italicae nobis LATINAM laturum esse? Puto nunc plurimi discipuli relinquent graecam illam, et totos ad Ciceronem similesque se versabuntur.. De hoc opinionem accipere a Cogito velim: censesne facilius esse latinam linguam scriptam invenire, an graecam ?
Nobis nunc magna quoque (valde magna.. heu! :shock: ) operam erit "Iphygeniam in Aulide" italicis litteris reddere quam scripsit Euripides, ad oralem examen exsponendam.. :!:

Ave atque vale. Bene quiescatis noctem! :D :D


Ave

Immanuelites et sodalis qui in hoc foro "Obscura pars mei" cognominatur discipuli quindecim annorum sunt. Praeterea alii eorum condiscipuli, puto, se inscribent in hoc foro et etiam cum iis loqui poteris. Audivi hodie te atque omnes tuos aequales de Latino sermone in Italicum versuros esse. Puto id melius atque iucundius esse quam vertere e lingua Graeca. Litteris Graecis interrogatio, tamen, facilior factu quam dictu erit. Noli sollicitus esse. Omnia tibi prospere evenient.

Vale
cogitoergosum

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 12.52
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus amicis Italicis sal.

Scripsit Cogitoergosum:

Audivi hodie te atque omnes tuos aequales de Latino sermone in Italicum versuros esse. Puto id melius atque iucundius esse quam vertere e lingua Graeca.


Qua de causa, amici, Graecum Italice reddere vobis grave videtur esse? Ante oculos mihi obversatur Odyssea, quam G. Aurelius Privitera in Italicum convertit (Classici Greci e Latini, testo a fronte, 7, Oscar Mondadori 2004) [Quem librum dono mihi dedit Herimannus sodalis noster Novocomensis].

Legite quaeso hos versus

α 1
ανδρα μοι εννεπε, Μουσα, πολυτροπον, ος μαλα πολλα
Virum mihi, Camena, insece versutum (Livius Andronicus)
Narrami, o Musa, dell’eroe multiforme, che tanto (Privitera)

α 64
τεκνον εμον, ποιον σε επος φυγεν ερκος οδοντων
mea puera, quid verbi ex tuo ore supra fugit (Liv. Andron.)
Figlia mia, che parola ti sfuggì dal recinto dei denti (Privitera)

Nonne elegantissime e Graeco in Italicum converti potest? Quid mirum , si Odyssea illa Italica suavissimae mihi est voluptati?

Optime valete.

XV K. Feb. Ex Rhenania inferiore vento hodie vehementi agitata.

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 13.04
by pasta et cicero
Nicocles omnibus sodalibus s.p.d.
Ego sum Nicocles, quindecim annos natus. Apud Lyceum Optimum “Peritoâ€

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 15.02
by Discipulus semiotiosus
[quote="pasta et cicero"]Nicocles omnibus sodalibus s.p.d.
Ego sum Nicocles, quindecim annos natus. Apud Lyceum Optimum “Peritoâ€

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 16.01
by Mucius Scaeuola
Mucius Marco ceterisque spd

Eh, mi Marce, minime tibist stupendum, cum audieris graue quibusdam uertere in italicum a graeco esse: nam si de studiis discipulorum loquaris, non loqueris de lingua in se ipsa, sed plerumque de eius difficultate: et italico quidem facilor conuersu latinus sermo quam graecus. Qua re plurimi minime uident musicam uel pulchretudinem linguae, at molestiam eius.
Hoc perspicere licuit hodie in lycaeis italicis, cum heri dixerint quae erunt materies tractandas in penso ultimo: cuncti discipuli postremi anni magnopere gaudent quia latinus, non graecus illis uertendus erit!

Curate ut ualeatis

EmitteMissus: Iov 18 Ian, 2007 16.19
by Immanuelites
Ave Pasta et Cicero, alias Nicocles!!!
Pulcher nomen tuum est!! :D :D :D Semper te est!!
Ad quam proximum!!!!!!!
Vale

Immanuelites