Page 26 of 44

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 0.59
by Iulia
Iulia Discipulo s. d. p.

Sane puto vos admodum bene discere linguas antiquas - qua alia ratione fieri posset, ut tot hic sint iuvenes Italici, quorum plerique multo me melius elegantiusque scribere possunt, et tam pauci Germani? Etiam discipulorum Germanorum multo non amant linguam Latinam, et eorum, qui alicuius eam faciunt, multi ob eam causam Latinitatem colunt, quod sola est lingua, quam discere possunt in schola, quin ullam sententiam ipsi construere debent. :lol:
Certe etiam similitudo inter linguas vobis nonnihil prodest, qua etiam ipsa utor ad Italica intelligenda, quamquam nonnumquam magna voce mihi est legendum, ut agnoscam verbum.
Id vero, quod in fine nuntii tui scripsisti, etiam mihi maxime placebat, homines omnium terrarum Latine inter se conloqui posse, ita ut omnes omnia intelligant, et quod omnes ad summam scieniam pervenire possint, cum nulli sit lingua Latina vernacula.

Dormi dulciter; etiam ego mox cubitum eam. :D

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 1.32
by cogitoergosum
Discipulus semiotiosus wrote:Salvete omnes!...

Vos precor :oops: ut meum haud pulcherrimum incertumque latinum mihi ignoscatis et, si fallacem eum inveniretis, corrigatis : ego vero ad hoc situm forte perveni, sed mihi statim ita placuit, ut mox registrationem conficere volui. Ego ( declarat ipsum meum falsum nomen.. :D ) discipulus sum iam proximus duodevicesimum annum vitae, qui Licei Classici lectiones frequento Carrarae, urbs Etruriae septentrionalis...
Heu, pro di immortales! Quantum laboris est mihi istud nuntium!
Rebus sic stantibus, timeo ne non unum nuntium semihora vobis scribere possim.. :oops:
Alia dicere non audeam,
nisi quod latinam linguam plus vivam quam arbitrabar nunc video!!
Valete omnes!


Iure meritoque dixisti Latinam linguam vivam etiam nostris temporibus esse. Si tibi istud nuntium laboriosum fuit, hoc tibi non sit molestum. Initio difficile est scribere Latine et arduum, sed semper utile et iucundum. Praeterea tu aptus ad Latine scribendum valde mihi videris. Ergo persevera sine mora!!

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 20.02
by Discipulus semiotiosus
Exortationes vestrae ad scribendum, quamvis quod scribeo erroneum ac ineptum esse posset, mihi persuaserunt ut vobis conducere quaestionem vero novam, etsi non ad hoc thema pertinentem.
Mihipte quaesivi quonam modo latinis litteris reddi potest id quod in italica lingua sonat "pianoforte" et germanica - pro optima Iulia dico :D - "klavier".
Ceterum, quid vere significat littera p. quam omnes vos apponite ad initium nuntii? :oops: Fortasse significat " plurimam "?
Gratias plerasque vobis ago :wink: , et rursus ignoscatis mihi indocto.

Valete!

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 20.31
by Tiberis
Tiberis Discipulo sal.d.p.

quod attinet ad instrumentum musicum, cuius nomen Latinum quaeris, haec appellatio apud eos, qui Latinitatem novam colunt, in usu est:
clavicymbalum (clava + cymbalum)
nonne ex quaestione tua evenit, ut ipse eo instrumento canas ?

bene vale !

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 21.41
by Discipulus semiotiosus
Tiberis wrote:Tiberis Discipulo sal.d.p.

quod attinet ad instrumentum musicum, cuius nomen Latinum quaeris, haec appellatio apud eos, qui Latinitatem novam colunt, in usu est:
clavicymbalum (clava + cymbalum)
nonne ex quaestione tua evenit, ut ipse eo instrumento canas ?

bene vale !


Ita accidit ut dixisti: ego " clavicymbalo " , nunc plus nunc minus, cano.gg 8)
Qui instrumento musicali canat, eum latinitatem puto plus ac melius comprehendere. Quidne putas tu? :wink:

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 22.27
by cogitoergosum
Discipulus semiotiosus wrote:Exortationes vestrae ad scribendum, quamvis quod scribeo erroneum ac ineptum esse posset, mihi persuaserunt ut vobis conducere quaestionem vero novam, etsi non ad hoc thema pertinentem.
Mihipte quaesivi quonam modo latinis litteris reddi potest id quod in italica lingua sonat "pianoforte" et germanica - pro optima Iulia dico :D - "klavier".
Ceterum, quid vere significat littera p. quam omnes vos apponite ad initium nuntii? :oops: Fortasse significat " plurimam "?
Gratias plerasque vobis ago :wink: , et rursus ignoscatis mihi indocto.

Valete!


"pianoforte" Latine dici potest etiam "clavichordium". Ad initium nuntii "s.p.d." dicere vult: "salutem plurimam dicit".

Legi in tuo primo nuntio te agentem duodevicesimum annum! Ergo, puto tibi hoc anno examen faciendum esse. Quid cogitas de nova lege quae ad "examen maturitatis" pertinet?

EmitteMissus: Mart 26 Dec, 2006 23.36
by Discipulus semiotiosus
cogitoergosum wrote: Legi in tuo primo nuntio te agentem duodevicesimum annum! Ergo, puto tibi hoc anno examen faciendum esse. Quid cogitas de nova lege quae ad "examen maturitatis" pertinet?


Olim libro incidit in eam sententiam, quam Hegelius, philosophus germanus, scripsit: fiat iustitia ne pereat mundus... 8)
De me valde bonam spem concipio ut examen maturitatis felice transeam, quia satis recteque usque ad hoc quintum annum scholae ad studia rettuli me; bonam mediam habeo.
De aliis discipulis loquendo, ista nova lex multum timorem, metum terroremque (!!!) adfert illis, et valide: quia, praesertim si GRAECAM LINGUAM scriptam invenient, magnam caedem inter plures eorum futuram certus sum.
Quod est logica consequentia eorum perennis negligentiae ac quia iis qui magis in studiis versati sunt uti voluerunt .
Nunc cubitum eo. Valete tu et omnes latini cultores!

EmitteMissus: Merc 27 Dec, 2006 0.06
by cogitoergosum
Discipulus semiotiosus wrote:
cogitoergosum wrote: Legi in tuo primo nuntio te agentem duodevicesimum annum! Ergo, puto tibi hoc anno examen faciendum esse. Quid cogitas de nova lege quae ad "examen maturitatis" pertinet?


Olim libro incidit in eam sententiam, quam Hegelius, philosophus germanus, scripsit: fiat iustitia ne pereat mundus... 8)
De me valde bonam spem concipio ut examen maturitatis felice transeam, quia satis recteque usque ad hoc quintum annum scholae ad studia rettuli me; bonam mediam habeo.
De aliis discipulis loquendo, ista nova lex multum timorem, metum terroremque (!!!) adfert illis, et valide: quia, praesertim si GRAECAM LINGUAM scriptam invenient, magnam caedem inter plures eorum futuram certus sum.
Quod est logica consequentia eorum perennis negligentiae ac quia melioribus (lege : me, Discipulus semiotiosus :lol: :lol: )uti voluerunt .
Nunc cubitum eo. Valete tu et omnes latini cultores!


Mea sententia eadem est: quis studuerit adsidue et recte usque ad quintum scholae annum, optimum examen, etiam cum magistris incognitis, faciet. Puto hanc novam legem iustam et aptam esse! Antea enim examen maturitatis cum omnibus magistris cognitis inutile erat et parum aptum.

Vale!!

EmitteMissus: Iov 28 Dec, 2006 12.33
by felixum
Felixum Iulia doctissima s.p.d.


Tibi responsi tui causa plurimas gratias ago, praecipue quod scriptas meas non solum comprehensibiles sed etiam disertas esse invenisti. Quod laudari ab aliquis qui seipse tam urbane nuntios elegantes scribere solet, id vero honor est. Fateor me nondum habere ob Latinam satis familiaritatis quam te, quo facilius ac celerius eam scribam. Nihilominus, hoc foro reperto, relevatus sum quod inveni sententias maximas iucundas efficacesque esse illas quae breves densaeque sunt et quae saepe a me “read like englishâ€

EmitteMissus: Ven 29 Dec, 2006 0.43
by cogitoergosum
[quote="felixum"]Felixum Iulia doctissima s.p.d.


Tibi responsi tui causa plurimas gratias ago, praecipue quod scriptas meas non solum comprehensibiles sed etiam disertas esse invenisti. Quod laudari ab aliquis qui seipse tam urbane nuntios elegantes scribere solet, id vero honor est. Fateor me nondum habere ob Latinam satis familiaritatis quam te, quo facilius ac celerius eam scribam. Nihilominus, hoc foro reperto, relevatus sum quod inveni sententias maximas iucundas efficacesque esse illas quae breves densaeque sunt et quae saepe a me “read like englishâ€

EmitteMissus: Sat 30 Dec, 2006 14.50
by felixum
Felixum ad Cogitoergosum s.p.d.

Ave sodalis.

De scholis Toronti, propter certationem antiquam inter Anglices ac nationes sicut Francia Hiberniaque, tribus gentibus cohabitantibus, talis affectio politica religiosaque urbis erat ut duo generum scholarum, quae se doctrine ac administratione gerunt dissimile, creati sint: separatae, quae a Catholicis solummodo frequentantur, ac publicae, quibus erudiuntur ceterae sectae (olim praecipue Ecclesia Anglia). Hic conformatio similiore tua utitur, quo insunt tres classes scholarum (primaria, media, et secundaria); sed, vectigale publica sustentus, ob diversos mores discipulorum, religionem praetermissum est. At ille, quoniam a popularibus Catholicis sustinetur, duo classes tantummodo habet quibus fidem vitamque Catholicam intente discipuli docentur: elementaria ac secundaria. Contra publicae, scholae elementariae et primariam et mediam complectunt, quam ut pueri ab sexto anno aetatis usque ad tredecimum annum eandem scholam frequentant. Scholae secundariae, ut publicae, iuvenes per quinque annos sequentes erudiunt; contra publicas autem, in quibus discipuli inter se licenter immiscere possunt, pueris cum puella eandem scholam non frequentare et scholae secundariae separatae proporro divisi sunt in duas greges, unam pro puellis et alteram pro pueris.

Praeter religionem, generes ambo scholarum institutionem eruditionis communem parent. Rudimentia, ut mathematicam, scientiam, et linguas Anglicam ac Francogallicam, studeri discipulis necessandum est usque ad scholam secundariam (vel quartum annum aetatis), ex quo varias rationes studiorum eligare possunt, etiam Latinam ac Graecam. Attamen, id quod me miserat, quamquam sunt lycei scientifica etiam technica, tamen ob classicam non extant; universitate sollummodo ullam linguam classicam perdiscere possis.

Cum Floridam advenissem, non iam discipulus eram; nunc autem scio tribus classibus scholarum quoque pueri erudiri et fere omnes scholae esse publicae. Praeterea, pro Francogallica, in omnibus scholis Hispaniam doceri praeoptata est.


Vale.

EmitteMissus: Sol 31 Dec, 2006 13.44
by Maria Barbara
Maria s. d. p.
Felicem annum novum sodalibus omnibus!

EmitteMissus: Sol 31 Dec, 2006 15.26
by cogitoergosum
Maria Barbara wrote:Maria s. d. p.
Felicem annum novum sodalibus omnibus!


Exopto iucundissimum annun novum etiam tibi.
Vale
cogitoergosum

EmitteMissus: Sol 31 Dec, 2006 15.50
by Discipulus semiotiosus
Discipulus laeto animo gratissimis omnibus doctissimisque s. plus quam p.d.

Maria Barbara wrote:Maria s. d. p.
Felicem annum novum sodalibus omnibus!


Hoc annum iam finivit 8) , proximus ianuam pulsat. Quid laturum est, quomodo vos id transire velitis, nescio :roll: , sed opto vobis felicem ac laetum esse. :P:

Bonum annum omnibus vobis ex animo! Valetote! :wink:

EmitteMissus: Sol 31 Dec, 2006 15.57
by cogitoergosum
felixum wrote:Felixum ad Cogitoergosum s.p.d.

Ave sodalis.

De scholis Toronti, propter certationem antiquam inter Anglices ac nationes sicut Francia Hiberniaque, tribus gentibus cohabitantibus, talis affectio politica religiosaque urbis erat ut duo generum scholarum, quae se doctrine ac administratione gerunt dissimile, creati sint: separatae, quae a Catholicis solummodo frequentantur, ac publicae, quibus erudiuntur ceterae sectae (olim praecipue Ecclesia Anglia). Hic conformatio similiore tua utitur, quo insunt tres classes scholarum (primaria, media, et secundaria); sed, vectigale publica sustentus, ob diversos mores discipulorum, religionem praetermissum est. At ille, quoniam a popularibus Catholicis sustinetur, duo classes tantummodo habet quibus fidem vitamque Catholicam intente discipuli docentur: elementaria ac secundaria. Contra publicae, scholae elementariae et primariam et mediam complectunt, quam ut pueri ab sexto anno aetatis usque ad tredecimum annum eandem scholam frequentant. Scholae secundariae, ut publicae, iuvenes per quinque annos sequentes erudiunt; contra publicas autem, in quibus discipuli inter se licenter immiscere possunt, pueris cum puella eandem scholam non frequentare et scholae secundariae separatae proporro divisi sunt in duas greges, unam pro puellis et alteram pro pueris.

Praeter religionem, generes ambo scholarum institutionem eruditionis communem parent. Rudimentia, ut mathematicam, scientiam, et linguas Anglicam ac Francogallicam, studeri discipulis necessandum est usque ad scholam secundariam (vel quartum annum aetatis), ex quo varias rationes studiorum eligare possunt, etiam Latinam ac Graecam. Attamen, id quod me miserat, quamquam sunt lycei scientifica etiam technica, tamen ob classicam non extant; universitate sollummodo ullam linguam classicam perdiscere possis.

Cum Floridam advenissem, non iam discipulus eram; nunc autem scio tribus classibus scholarum quoque pueri erudiri et fere omnes scholae esse publicae. Praeterea, pro Francogallica, in omnibus scholis Hispaniam doceri praeoptata est.


Vale.


Plurimas gratias tibi ago pro tuo rescripto.
Lyceum classicum proprium est Italiae eiusque conformationis scholasticae.

Antea, usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum septimum (1977) p. Ch. n., etiam discipuli scholae mediae erudiebantur lingua Latina. Postea autem linguam Latinam abrogata est in schola media. Ex 1977 linguam Latinam discipuli student solum in Lyceo "scientifico", "linguistico", "paedagogico" et in classico, ubi discipuli eruditi sunt etiam lingua Graeca.

Exopto tibi iucundissimum atque felicissimum novum annum.

Vale
cogitoergosum