Page 28 of 44

Missus:
Sol 07 Ian, 2007 21.20
by Rhumak
Ad Cogitoergosum spd
Tune magister es? Qua in schola doces? Discipuli tui qui se in discendo gerunt?

Missus:
Sol 07 Ian, 2007 22.36
by cogitoergosum
Rhumak wrote:Ad Cogitoergosum spd
Tune magister es?
Qua in schola doces? Discipuli tui qui se in discendo gerunt?
Sane quidem!!
Magister sum. Doceo Eburi in Lycaeo Classico quod nominatur "Enrico Perito".
Doceo linguam Latinam et Graecam in V gymnasio A et linguam Italicam, historiam et geographiam in IV E. Ex meis discipulis nonnulli sane seduli atque optimi, praesertim lingua Latina et Graeca, sunt, alii satis studiosi sunt, alii autem parum studiosi sunt et exiguas cognitiones consecuti sunt non solum lingua Latina et Graeca, sed etiam reliquis disciplinis quae in Lycaeo classico studendae sunt. Maxime ob hanc rem supra dixi multas causas requirendas esse si nostra lycaea minus eruditionis quam antea suis discipulis praebent. Saepe magistri non digni sunt, sed verum est etiam non omnibus discipulis esse illam iustam et firmam voluntatem quae sola eos impellere potest ut intelligant studendum esse non solum ut promoveantur in scholis, sed etiam ut se ipsos meliores cotidie faciant. Si haec conscientia deest, aegerrime discipuli ferunt omnia quae studenda sunt et haec faciunt , non sua sponte ac libenter, sed magistro iubente. Ergo, non apte student. Tamen mihi dicendum est etiam meos discipulos bene moratos et benevolos (affezionati) erga me atque reliquos magistros esse. Egomet benevolus semper sum erga eos et, quantum possum, conor, quam maxime fieri potest, esse humanus et indulgens erga eos .
NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Missus:
Sol 07 Ian, 2007 23.49
by Ericus Palmén
Salvete, Discipule Semiotiose et Cogitoergosum necnon ceteri sodales!
Mihi quoque displicent petarda (cf. nunt. 6999 et 7002), quae profecto sempiterna sunt incommoda initii Kalendarum Ianuariarum, cum quietem multorum otiosorum conturbent. Sicut tu nunc, Discipule Semiotiose, ita ego abhinc triginta fere annos canem habui, quae ceteroquin natura tranquilla iis ipsis horis, quibus novus annus appetens exspectabatur (h.18 – 24) et quibus deinde acceptus celebrabatur (h. 00 – 06), petardorum passim accensorum et iactatorum repentino fragore et fulgore consternabatur. Facere non possum, quin mirer tot esse homines, qui eadem re valde delectentur ac petarda ementes ingentem copiam pecuniae effundere non dubitent eo tantum consilio, ut ea displodi et fulgescere videant. Si quis nimia pecunia oneretur, nonne simplicius et tutius sit ipsas chartulas nummarias directo in focum iactare?
â€
Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Missus:
Mart 09 Ian, 2007 21.46
by cogitoergosum
[quote="Ericus Palmén"]Salvete, Discipule Semiotiose et Cogitoergosum necnon ceteri sodales!

Ven 12 Ian, 2007 13.31
by Discipulus semiotiosus

Ven 12 Ian, 2007 20.53
by felixum
Salvete omnes sodales.
Vos rogo ut mihi ignoscatis ob cunctationem huius responsi. Propter adventum anni novi, tempus me deficit et denuo, sed etiam plus quam prius, negotiis impeditus sum et vereor ut satis temporis habeam quo cito vos respondeam. Sed nunc, ne negligens videar, et spero me non nimis serus esse, sic temere ac festinanter effutio.
Tibi, Iulia, quod mihi valde placeat eo adesse, ob nuntium conventiculi Latine Lexingtoniense plurimas gratias ago; aeroplano vero duas horas solummodo ab urbe meo abest et scio rus in eo loco, atque in eo anni tempore, pulcherrimum esse, in primis pro equitatibus. Quod linguas docendas discendasque pertinet, id sane diligo, praesertim quia, versatus in Florida Meridionalis post undecim annos, vix aliquem scio qui potest Francogallice scribere, neque saltem loqui. Etenim, dolore dictu adhuc neminem qui Latinam discit egomet inveni, sed scio in lyceis universitatibusque ubi habito Latina non bene multisque doceri, et solum sicut cursum secundarium (vel inferiorem). Hic enim verbum “Latinâ€

Missus:
Sat 13 Ian, 2007 20.22
by Mucius Scaeuola
Mucius sodalibus Cogitoergosum Felixo Semiotioso et scilicet ceteris iam probatis salutem
Primum occasionem arripio salutandi beneuole uos, noui sodales quibuscum nondum collocutus sum; semper enim magna laetitia afficior quando uideo multos etiam homines adesse qui ament linguam latinam, praesertim cum hi diuersas regiones mundi incolant, uel ipsi sint adhuc iuuenes; semper enim gratum mihi fuit cognoscere dispares mores uiuiendi uel cogitandi, audire quid de mundo alii putent et cum iis disputare multis de rebus. Deinceps etiam iuuenes me iuuant, quia non multos studiosos latinitatis inuenio cotidie adulescentes, etiam si --discens in lycaeo classico-- contingo haud raro latinitatem discentes. Attamen ii, sicut iure Cogitoergosum dixisti, qui potes melius quam ego magister uidere, discunt magistro cogente: pluris faciunt iudicia punctaque scholae quam scientiam disciplinae cui student. Igitur perpaucos nosco qui, etiam nisi id pensum sit, aliquid legere latine nitantur.
Qua re benigne accepi nuntium nostrae Iuliae qui nos certiores fecit societatis iuuenum latinitatem colentium Philiae.
Tu Discipule qua in urbe discis? Ego in Etruria radices gentis meae habeo, cum in urbe Massa natus sim, etiamsi post quasdam migrationes nunc Borgotari habitem, in uico in appenninis tusco-aemilianis. Sisne prope meam natalem urbem?
Deinde tecum consentio, Felixum, qui dicis uoluntatem simul ac facultatem colloquendi disserendique magis magisque minuatur. Saepe hoc uideo quando cum hominibus mihi tractare euenit: perpaucis sublatis, alii nesciunt, aut potius nolunt desidia, plerumque opinionem capere et deliberare de rebus quibusuis alicuius momenti, et semper uitant argumenta grauia, semper de nugis tractantes fatue. Non affirmare uolo nugas omnino tollendas esse, etiam illis necesse est aliquando, sed non illis solis.
Quod autem dicis de humanitate, quae cedere saepe uidetur pecuniae, equidem haud stultitiast; nam si tum homo pecunia opibusque eget, tum non in his fontem felicitatis suae habet. De hoc themate legi non multo ante uerba scriptoris Umberti Galimberti, qui dicit: si in aetate praetechnologica homo mundusque uidebantur sine sensu cum miseri essent, in technicae aetate uidentur miseri cum sine sensu sint.
Nunquam finem faciendam est philosophandi, sed semper enitendum in opera mentis.
Valete!

Missus:
Sat 13 Ian, 2007 22.54
by cogitoergosum
Mucius Scaeuola wrote:Mucius sodalibus Cogitoergosum Felixo Semiotioso et scilicet ceteris iam probatis salutem

Cogitoergosum sodali Mucio Scaeuola salutem plurimam dicit
Tuum nuntium, qui propter scribendi peritiam atque subtilitatem maxime me affecit, attentissime legi. Egomet, ut iam dixi, valde probo atque gaudeo quod multi sint qui linguam Latinam ament atque hoc sermone uti velint ut disputent de multis rebus cum aliis sodalibus. Hoc, mea sententia, optimum et iucundissimum est. Quam ob rem saepe excrucior cum nonnullos discipulos non sua sponte sed magistro cogente "discere" videam, idque sic aegerrime faciunt ut iis, quamquam iidem ingeniosi atque idonei sunt, raro prospere eveniat. Nostrum est, sed facilius dictu quam factu mihi videtur, adulescentium linguae Latinae studium atque amorem rursus movere. Denique, tecum consentio qui dicis colloquendi atque disserendi facultatem magis magisque minuere.
Vale
cogitoergosum

Missus:
Sol 14 Ian, 2007 0.57
by Discipulus semiotiosus
Mucius Scaeuola wrote:Mucius sodalibus Cogitoergosum Felixo Semiotioso et scilicet ceteris iam probatis salutem
Primum occasionem arripio salutandi beneuole uos, noui sodales quibuscum nondum collocutus sum; semper enim magna laetitia afficior quando uideo multos etiam homines adesse qui ament linguam latinam, praesertim cum hi diuersas regiones mundi incolant, uel ipsi sint adhuc iuuenes; semper enim gratum mihi fuit cognoscere dispares mores uiuiendi uel cogitandi, audire quid de mundo alii putent et cum iis disputare multis de rebus. Deinceps etiam iuuenes me iuuant, quia non multos studiosos latinitatis inuenio cotidie adulescentes, etiam si --discens in lycaeo classico-- contingo haud raro latinitatem discentes. Attamen ii, sicut iure Cogitoergosum dixisti, qui potes melius quam ego magister uidere, discunt magistro cogente: pluris faciunt iudicia punctaque scholae quam scientiam disciplinae cui student. Igitur perpaucos nosco qui, etiam nisi id pensum sit, aliquid legere latine nitantur.
Qua re benigne accepi nuntium nostrae Iuliae qui nos certiores fecit societatis iuuenum latinitatem colentium Philiae.
Tu Discipule qua in urbe discis? Ego in Etruria radices gentis meae habeo, cum in urbe Massa natus sim, etiamsi post quasdam migrationes nunc Borgotari habitem, in uico in appenninis tusco-aemilianis. Sisne prope meam natalem urbem?
Deinde tecum consentio, Felixum, qui dicis uoluntatem simul ac facultatem colloquendi disserendique magis magisque minuatur. Saepe hoc uideo quando cum hominibus mihi tractare euenit: perpaucis sublatis, alii nesciunt, aut potius nolunt desidia, plerumque opinionem capere et deliberare de rebus quibusuis alicuius momenti, et semper uitant argumenta grauia, semper de nugis tractantes fatue. Non affirmare uolo nugas omnino tollendas esse, etiam illis necesse est aliquando, sed non illis solis.
Quod autem dicis de humanitate, quae cedere saepe uidetur pecuniae, equidem haud stultitiast; nam si tum homo pecunia opibusque eget, tum non in his fontem felicitatis suae habet. De hoc themate legi non multo ante uerba scriptoris Umberti Galimberti, qui dicit: si in aetate praetechnologica homo mundusque uidebantur sine sensu cum miseri essent, in technicae aetate uidentur miseri cum sine sensu sint.
Nunquam finem faciendam est philosophandi, sed semper enitendum in opera mentis.
Valete!

Discipulus Mucio s.p.d
Salve, sodalis reverende ac prope mea in qua natus sum urbem proxime!
Laeto animo facere non possum tibi quin confirmare quod tuo nuntio dixisti, ut ego vero habito illa in Carrara, quae "patria" imprimis est cuiusdam pulcherrimi marmoris ac "factionis" anarchicorum (ignoscas hui horrido verbo; melius non inveni..).
Ut alii aliqui sodales iam sciunt, lectiones frequento Lycei classici E. Repetti, et cum extremum nunc scholae annum agam, ad quinque ferme menses examen maturitatis impavide ( immo ita spero!

) faciam.
Satis per has res me dixisse puto, ut te certiorem facere de conditione mea.

Quid longius? Vale!!

Missus:
Sol 14 Ian, 2007 22.09
by Iulia
Iulia Felixo de linguis studioso, cogitanti ceterisque Italis s. d. p.
Quaeris, quid intersit inter linguas Latinam Germanicamque. Ad quam quaestionem primum nihi dicendum videtur linguam Latinam ad familiam linguarum romanicarum, Germanicam autem sicut etiam Angicam ad linguarum germanicarum familiam pertinere, ergo Germanicam similiorem esse Anglicae quam Latinae. Tamen ubi de casibus mentionem fecisti, punctum tetigisti maximi momenti: nam in lingua Germanica quattuor exstant casus et tria genera, videlicet nominativus, genitivus, dativus, accusativus; masculinum, femininum, neutrum. Ipsa substantiva non multum variant, discinctio fit potius per articula, e.g. Baum (= arbor, sed Germanice masculini generis) ita declinatur: der Baum - nom. sg.; des Baumes - gen. sg.; dem Baum(e) - dat. sg.; den Baum - acc. sg; die B

Missus:
Lun 15 Ian, 2007 12.53
by Paulus Sartor
Salve, cari amici!
In universitate mea studia latina non intersunt, ob eo inter vos consolationem et refrigerium habeo. Cuncti adiuvate me melior scribere. Gratias ago vobis et Tuomo Pekkanen et omnibus pro hac inventione.
vale. Desidero epistulas accipere, sultis.

Missus:
Lun 15 Ian, 2007 15.42
by Immanuelites
Ave Sodales!
Mihi nomen Manuel est. Natus sum Eburi, in Italia, in die postridie Idus Iulias anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo.
Mea Schola Lycaeum Classicum est, et secundum annum huius scholae frequento.
Mihi studia litterarum placent. Legere, sonare, amo.
P.s: Cogitoergosum meus magister est!!
Valete
Immanuelites, Philosophus scholae Efiricae

Missus:
Lun 15 Ian, 2007 16.23
by Mucius Scaeuola
Saluete Immanuelites et Paule noui sodales! Bene ueniatis in hoc foro!
Tibi uehementer gratulor Immanuelites ob tuam operam in cantationibus latine (et etiam graece!) uertendis datam, quas legi in foro carminum in latinum conuersorum. Tuam cupiditatem latine scribendi enim uideo in magna copia carminum scriptorum: macte uirtute! Ceterum Cogitoergosum haud uideris omnino discipulos habere neglegentes latinitatem: quibusdam ut uidetur prospere euenit!
Discipule, ego quoque uersor in postremo anno lycaei classici, quem Parmae frequento: sed saepe sum Massae, cum illic habeam meos necessarios, et si occasio eueniet (probabiliter aestate, quando prope mare ferias meas plerumque contero), conuenire aliquando poterimus si uolueris: adeo sunt urbes propinquae!
Valete!

Missus:
Lun 15 Ian, 2007 17.16
by cogitoergosum
Immanuelites wrote:Ave Sodales!
Mihi nomen Manuel est. Natus sum Eburi, in Italia, postridie Idus Iulias anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo.
Mea Schola Lycaeum Classicum est, et secundum annum huius scholae frequento.
Mihi studia litterarum placent. Legere, sonare, amo.
P.s: Cogitoergosum meus magister est!!

Valete
Immanuelites, Philosophus scholae Efiricae
Ave sodalis,
Magno gaudio afficior propter tuam registrationem in hoc foro. Ut vidisti, hoc forum de multis rebus "loquitur" et ibi multi sodales, etiam adulescentes, scribunt. Prodigium novae "technologiae" efficit ut scribere possimus Latina lingua et, hoc modo, communicare quid nos sentiamus de variis quaestionibus etiam cum ceteris qui aliis linguis utuntur. Itaque lingua Latina profecto universalis et omnium terrarum atque omnium hominum communis fit.
Vale
cogitoergosum

Missus:
Lun 15 Ian, 2007 17.28
by cogitoergosum
Mucius Scaeuola wrote:Saluete Immanuelites et Paule noui sodales! Bene ueniatis in hoc foro!
Tibi uehementer gratulor Immanuelites ob tuam operam in cantationibus latine (et etiam graece!) uertendis datam, quas legi in foro carminum in latinum conuersorum. Tuam cupiditatem latine scribendi enim uideo in magna copia carminum scriptorum: macte uirtute! Ceterum
Cogitoergosum haud uideris omnino discipulos habere neglegentes latinitatem: quibusdam ut uidetur prospere euenit!
Discipule, ego quoque uersor in postremo anno lycaei classici, quem Parmae frequento: sed saepe sum Massae, cum illic habeam meos necessarios, et si occasio eueniet (probabiliter aestate, quando prope mare ferias meas plerumque contero), conuenire aliquando poterimus si uolueris: adeo sunt urbes propinquae!
Valete!
Macte ! Ita est!!
Mihi, verum, multi discipuli sunt (duodetriginta), e quibus nonnulli aegre student et non adsidue discunt. Alii autem sedulos atque studiosos se ostendunt et iis prospere evenit. Inter eos profecto conspicuus est Immanuelites, qui hodie scribere in hoc foro statuit. Spero etiam reliquos meos discipulos scripturos esse in hoc foro.
Vale
cogitoergosum