M. Favonius Ursinus sodalibus litteratissimis, imprimis Mercurio Hungarico optimo LECTIONIS MAGNAE II praesidi sal.
Ut incipiat aliquis, optime mi Mercuri:
Tria a me electa sunt opera haec:
I-
ARCHIPOETAE CARMINA quae restant decem,
II-
WALTHARII POESIS,
III –
EGINHARDI VITA CAROLI MAGNI.
Breviter hodie explicare velim, qua de causa ARCHIPOETAE CARMINA mihi probentur (cetera propediem sequentur).
Et I et II et III ad patriam meam pertinent; dilucide apparebit, quanto tum studio in regionibus Transmontanis Latinitas culta sit.
ARCHIPOETA, id est „vates vatum“ (II 59), poeta erat „Transmontanus“ (III 14) sive Germanus et aulicus Reinaldi de Dassel, archiepiscopi Coloniensis et archicancellarii imperatoris Friderici I Barbaerubrae, qui anno 1162 urbem Mediolanum expugnavit. Qua de causa poeta saepe et in Italia septentrionali versabatur. Ex carminibus, quae composuit inter annos 1159 et 1165, plane apparet, quantam operam ad studium contulerit theologiae (I), philosophiae (V), litterarum Latinarum, imprimis operum Vergilii, Horatii, Ovidii (IV, X);. neque tamen vir erat aversus a voluptatibus corporis (cf. II 26ss.: „Sed pluralis genitivus / nequam nimis et lascivus / michi factus est nocivus“; vocabulo „genitivus“ significatur „desiderium naturale“).
Equidem vehementer admiror poetae animum apertum. Legi oportet, quid scripserit in carmine X („Estuans intrinsecus...“).
Ceterum oro vos legatis quendam nuntium, qui a me in Colloquia missus est Feb 2, 2004 („Alia themata“ -> „Area colloquialis interdicta“):
Quod vero ad Fridericum illum Primum attinet, duas res notandas mihi esse censeo. Quarum altera est de voce "Barbarossa": Sunt, qui ea non barbam rubram sive rutilam (Germanice "Rot-bart") putent significari, sed potius barbam flavam (cf. Carolus Ploetz, Epitoma rerum gestarum, Herbipoli 1956, p. 470). Ausim ergo dicere: Barbaflava = Barbablonda = Barbabionda = Blondbart! Tamen vocabulum Germanicum "Rotbart" non inusitatum scito esse; ...
Altera autem res ad Umberti Eci quendam attinet librum, qui anno 2000 Mediolani in vulgus editus est et inscribitur "Baudolino". De quo Baudolino haec fere scripsi in epistula centesima septima gregis "Libros lege...": Baudolinus ab imperatore Friderico I adoptatus Constantinopoli anno 1204 expugnata Nicetae cuidam viro Byzantino narrat, quid in vita sua expertus sit. Equidem imprimis duobus his delectatus sum capitulis: In cap. septimo Baudolinus se pro Archipoeta, Rainaldi de Dassel archicancellarii poeta, carmina composuisse iactat (cf. "Aestuans intrinsecus ira vehementi..."); cap. decimum de trium qui dicuntur magorum (Mt 2) est reliquiis, quas Mediolano anno 1162 deleto Rainaldus ille, archiepiscopus tum Coloniensis, Coloniam Agrippinam transportandas curavit. Quae reliquiae in scrinio aureo conditae hodie quoque Coloniae Agrippinae adorantur, idque in clarissima aede cathedrali gotica.
Haec hactenus.
Ecce index carminum quae restant decem*):I „Lingua balbus, hebes ingenio / viris doctis sermonem“ facit poeta: homines a Christo redemptos esse et ‚diem irae, diem novissimam nimis esse proximam’. Quo sermone facto poeta sacerdotes orat ut se pecunia adiuvent: „Nam Deo dat, qui dat inopibus / Ipse Deus est in pauperibus“: verba gravissima!
II „Fama tuba dante sonum“: Poeta se quasi Ionam esse queritur „intra cetum“ semivivum, id est miseriis coopertum; Ionam Dei iussu a ceto eructatum esse, eodem modo se a Reinaldo liberari oportere.
III – 13s.: „Pauperie plenos solita pietate fove nos / et Transmontanos, vir Transmontane, iuva nos!“
IV – „Archicancellarie...“: Negat poeta se imperatoris bella carmine posse celebrare: „Vis, ut infra circulum parve septimane / bella scribam forcia breviter et nane... Vir virorum optime, parce tuo vati“ [„nane“ adv. < nanus, a, um ~ pusillus < nanus, i m.].
V – „Nocte quadam sabbati...“: Quo carmine controversia de quibusdam vineis dirempta est.
VI – „En habeo versus te precipiente reversus“ (XLII hexametri): Poeta Salerno reversus Reinaldum his implorat verbis: „Quantum sis largus, largo michi munere prodas!“
VII - „Archicancellarie, viris maior ceteris“: poeta Reinaldum de mantello rogat et tunica.
VIII – (fragmentum): „Presul urbis Agripine“: laus Reinaldi.
IX – „Salve, mundi domine“: Laus imperatoris Friderici: „Princeps terre principum, Cesar Friderice, / cuius tuba titubant arces inimice“.
X – „Estuans intrinsecus...“: confessio quae dicitur vagantis: carmen omnium praestantissimum.
![Very Happy :D](images/smilies/icon_biggrin.gif)
Legite quaeso ipsi!
Ecce carminis rhythmus: AEstuAns intrInsecUs, Ira vEhemEnti etc.
Aestuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquar meae menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.
cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere numquam permanenti.
feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis;
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quaero mei similes et adiungor pravis.
mihi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis;
quidquid Venus imperat, labor est suavis,
quae numquam in cordibus habitat ignavis.
via lata gradior more iuventutis,
implico me vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.
praesul discretissime, veniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde moechor.
res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.
quis in igne positus igne non uratur?
quis Paviae demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie praedatur?
si ponas Hippolytum hodie Paviae,
non erit Hippolytus in sequenti die:
Veneris in thalamos ducunt omnes viae,
non est in tot turribus turris Alethiae.
secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius, mentis aestu sudo,
tunc versus et carmina meliora cudo.
tertio capitulo memoro tabernam,
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam
cantantes pro mortuis «requiem eternam».
meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
tunc cantabunt laetius angelorum chori:
«sit deus propicius huic potatori.»
poculis accenditur animi lucerna,
cor imbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.
ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.
unicuique proprium dat natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus,
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.
unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent purius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.
tales versus iacio, quale vinum bibo,
nihil possum facere nisi sumpto cibo,
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine praeibo.
mihi numquam spiritus poetriae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur.
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.
ecce meae proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui;
sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere saeculoque frui.
iam nunc in praesentia praesulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vati,
cuius non est animus conscius peccati.
sum locutus contra me, quidquid de me novi,
et virus evomui, quod tam diu fovi;
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
iam virtutes diligo, vitiis irascor,
renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
electe Coloniae, parce penitenti,
fac misericordiam veniam petenti
et da penitentiam culpam confitenti;
feram quidquid iusseris, animo libenti.
parcit enim subditis leo rex ferarum
et est erga subditos immemor irarum,
et vos idem facite, principes terrarum;
quod caret dulcedine, nimis est amarum.
Cetera sequentur...
Valete.
XIII K. Nov. Ex Cornicum Campo.
-----------------
*) cf. interrete: TheLatinLibrary -> Medieval Latin.