Marcus Regiomontano suo sal.
Ex omni parte tibi assentior, mi amice

. Cum Italice sciam, res, quae ad verbum „tutte“ pertinet, ante oculos mihi quidem obversabatur, sed nescio qua de causa, cum aenigma solvere studerem, temere neglecta est. Et „prope“ a me inconsiderate positum esse, cum epistulam ad te scriberem, ipse suspicabar; qua enim de causa translaticia illa verba „Quamvis stilus haereat...“. Quod vero ad illud „illae“ abs te propositum attinet, equidem aptius puto pronomen „istae“, ut quod quandam sponsarum significet contemptionem.
Quam iucundissimum hebdomadae tibi exopto exitum.
VI Kal. Dec.
Addendum:
Ut Latinum illud „omnes“, ita et vocabulum Theodiscum „alle“ generis est et masculini et feminini, itaque „Così fan tutte“ Theodisce his redditur verbis: „So machen’s alle“ (= „So machen es alle“). Quae res forsitan causa sit meae temeritatis.